Latin
277
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 277
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitrae Parisano dignae! Ego verò tuo argumento tribus verbis respondeo: Sanguis extra vasa, ut in utero, aliisque cavitatibus. restagnat: Qui tempore praegnationis in utero est, ab arteriis foetûs provenit; nec omnis per embryonem circulatur; quare restitans, pravisque humoribus commixtus, haud mirum si interdum malè oleat. Solut. 7. Durus nodus, scilicet! Aliquando pars sanguinis effunditur ergo reliquus sanguis non circulatur. Imò verò, licèt extimarum arteriarum ora aliquando hiscant, medio tamen itinere, perque alias vias fit sanguinis circulatio Solut. 8. Solae arteriae sanguinem ad partes spermaticas deferunt, quem venae denuo regerunt, &cum eo (ut diximus) serosum illum humorem, quem glandosi testes à semine separârunt. Sume conspicilla; &vide sis, annon haec ita sese habeant? Solut. Dictum. Solut. 10.