Latin
280
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 280
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis enim dum coquitur (ut aiunt) in pus transit, quod quietem requirit; quare circulatio ibi loci, ubi coctio celebratur, intermittitur. beSolut. 17. Non crediderim unam arteriosi sanguinis unciam venae sectione eductam, plus incommodi afferre, quàm venosi semilibram. Quòd autem plus nocumenti ex arteriosi sanguinis subitâ eductione oriatur, id fit, quia cor ipsum immediatè magis exhauritur, pluresque spiritus ex arteriarum vulnere exhalant. Solut. 18. Nodus iste te potiùs constringit.