Latin
281
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 281
Unproofread scanNot analysed yet
Non est dubium enim, quin vinum largiter haustum, citiùs multò unà cum circulante sanguine ad cor pertingat, quam si sanguis quieverit. Dicitur vinum penetrator optimus, partium quippe tenuitate ipsum sanguinem praevortit, &cum impendiò sit inflammabile, haud mirùm, si flammulam cordis adaugeat, pulsumque acceleret. Solut. 19. Nodus diremptu facilis: sanguis enim parcior non minùs (imò celeriùs &crebriùs) circulatur, quàm si major ejus copia adfuerit; &vino commistus, promptiùs in corde accenditur. Solut. 20. Pulsus ab itinere &exercitio, fit crebrior; quemadmodum &vigilantibus, prae iis qui dormiunt. Motus enim circulationem faciliùs expedit: quemadmodum &iracundia, quae sanguinem non adauget, sed inflammat. Et verum est, pro arbitrio nostro pulsum immutari posse. Solut. 21. Venae magnopere tibi curae sunt, nè fame pereant, &pulmones tandem earum damnum luant. Verùm hîc nihil causae est, cur de iis sis solicitus. In timore enim, hysterico affectu, &similibus, dum cor tardè pulsat, sanquis fere quiescit; &ut parum ex arteriis relabitur, ita nihilo magis in illas è venis egreditur; perindeque, quoad hanc rem, omnia se habent, ac si solitâ pernicitate sanguis circularetur. Solus. 22. Sanguis arterias capillares egressus, in poros carnis effunditur, indeque a proportionatis venarum osculis excipitur: ut nisi is ob crassitiem in poris illis restiterit; aut, ob acrimoniam, minuta vasa, per quae fertur, corroferit, &hoc pacto circulationem impedient, ecchymoses nullae fieri possint.