Latin
283
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 283
Unproofread scanNot analysed yet
Venae seminales arteriis spermaticis respondent: desinit tamen earum altera (&aliquando utraque) in emulgentem venam, ut serum à semine secretum promptiùs in renem exoneret. Solut. 27. Pro concesso accipis, de quo nos litigamus. Venae spermaticae, inquam, sanguinem ad cor regerunt, non autem deferunt è cava ad testes. Solut. 28. Nihil ad rem faciunt, quae hic dicuntur: &alibi explosa sunt. Solut. 29. Cùm sanguis venosus (ge tua sententia) solus nutriat, tali aortae pulsatione atque agitatione nihil opus, ut ea sanguis è splene attractus nutriendo cordi paratior sit. Ut verbo dicam, nihil hic nisi hesternae coenae reliquiae. Solut. 30. Parturis, quod jamdudum peperisti. Solut. 31. Nodo huic jampridem cuneum paravimus. Solut. 32. Gratis dicta omnia. Solut. 33. Cor in ovo statim ab initio movetur, &