Latin
284
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 284
Unproofread scanNot analysed yet
sanguinem è vitello, quemadmodum foetus ab utero, mutuatur: idque, etiamnum quiescentibus pulmonibus, per vasa ei usui destinata. Saepe hoc dicendum est; quia tu eandem rem usque objicis. Solut. Verba das, dum nos rationes exposcimus. Causam certè nullam video, quin, datâ circulatione, partes omnes sanguine venoso perinde nutriri possint, ac si idem quiesceret. Eo tamen sanguine nutriri illas, non est ex omnium sapientum sententia: Sunt enim magni nominis viri, qui negant, absque arterioso sanguine nutritionem ullam dari posse. Quòd addis, cor ab explosa sanguinis parte refrigeratum iri, nec vitales spiritus procreaturum, frigidum commentum est. Solut. 35. Nullo modo absurdum est. Solut. 36. Leve hoc argumentum tantopere tibi plaNobis cuit, ut bis idem repetere volueris. autem responsio antehac allata suffecerit: si §. 113. tamen hoc addidero: Imaginationem tuam dum volantem asinum capit, non debere Vulcani oblivisci. Solut. 37.