Latin
289
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 289
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim cùm per revulsionem fieri debeat, nec venarum beneficio id contingere possit, (quòd venae ventriculi à Portae vena, at uteri à cava oriantur) non alius consensus quaerendus est, quàm ille qui fit per arterias: hypogastrica enim arteria non procul à caeliacâ remota est. Solut. 51. Parte aliquâ à gangraena obsessâ, non fit ampliùs ibidem circulatio: imò verò ex hujus interceptione, illa ut plurimùm oboritur. Sanguis autem ad proximas partes allabitur. Quòd si aliquando integro crure syderato, omnibusque partibus exesis, nulli ramuli transferendo sanguini supersint, sed magna solùm vasa à se invicem distantia remanserint: fateor, tunc temporis nullam ibi circulationem dari, sed idem contingere, quod in amputato crure fieri assolet. Solut. 52. Mirum, te hic anastomoses desiderare, qui suprà, cùm ex re tua videbantur, nimis quam multas reperisti.