Latin
288
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 288
Unproofread scanNot analysed yet
non ruit, sed fluxus ille fit per arterias cephalicas. Quomodo autem ad inflammatum, &dolentem locum potentiùs affluat, jampridem dictum est. Solut. 48. Multò rectiùs isthaec omnia fiunt circulante sanguine, quàm si idem perpetuò restitaret: ut rem perpendentibus clarum est. Solut. 49. Pugnas potiùs militum numero, quàm virtute; &ut plures videantur, quò imbellem hostem deterreas, eosdem saepiùs in aciem producis. Diximus jam aliquoties, sanguinem non tam rapidè fluere, atque imaginaris. venas excipiendo arterioso sanguini pares esse, &ultrà: motusque hujus veram rationem expedivimus. Solut. 50. Sanguis in matrice inflammata non movetur, nedum ut sursum evolet. Sectâ autem saphaenâ, inflammationis incrementum tollitur: quia sanguis qui per hypogastricas arterias ad uterum properabat, factâ jam revulsione, ad crurales arterias copiosiùs descendit: Idemque ferè praestant balnea, frictiones, cucurbitulae inferioribus partibus admotae. Sanguinem verò per arterias, non autem per venas revelli, vel hinc evicero: quia Hippocrates, mulieri sanguinem vomenti, erumpentibus mensibus, solutionem fieri, testatur.