Latin
292
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 292
Unproofread scanNot analysed yet
Talisque sanguis phlebotomiâ emissus, in ima pelvi subsidit; estque dulcis vel insipidus, non autem acer &mordax, qualis atra bilis perhibetur, quae proculdubio à corrosivis salibus prognascitur: melancholicus verò humor, quo hypochondriaci laborant, est humor vitriolatus &acidus. Verùm, si, pro tuo arbitrio, splen singulis coctionibus melancholicum humorem ad haemorrhoidas amandat, quid iis evenit, quibus illae venae nunquam suâ sponte aperiuntur? Tantumne melancholiae coacervatur absque damno? Aut quò tandem sese recipit? Fortè in eorum sententiam is, qui melancholiam in ultima intestina deponi autumant, quia faeces ibidem plerunque nigricant: quod tamen à diuturna earum mora solùm contingit. Nimirum, nigra illa macula, quae in anatis Indicae ovi extremo reperitur, quamque melancholiae portiunculam cum pituita commixtam alibi dixisti, in venis haemorrhoidalibus stabulatur; nostraeque anates, quibus talis macula deest, hilariores sunt. Meam sententiam si requiris, crediderim potiùs, lienis recrementa cum urina expurgari. Quod addis, libenter accipimus; chylum scilicet, aequè purum ac impurum, qualis à mesaraicis venis conficitur, sursum ferri, &undiquaque à partibus excipi. At hic labitur decantata toties naturae providentia, quâ, partes singulas idopeum sibi nutrimentum è massa sanguinis attrahere, arbitratus es.