Latin
293
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 293
Unproofread scanNot analysed yet
Ad pomposum illud commentum toties repetitum, De valvularum adversa fabrica, nè sanguis splenicus confertim irrueret, nihil jam dicam, quia suprà id factum est satis, superque. Lubet saltem sanguinis illabentis quantitatem, quam tu oculatus computator nobis exhibes, paulò pressiùs introspicere. Per minimum medium foramen, inquis, binae ternae ve simul guttae sanguinis singulâ quaque diastole cor ingrediuntur. Quare, cùm quatuor mille (non solùm mille, ut tu vis) pulsus, eti am in sano homine, unaquâque horâ contingant, octo (minimùm) guttarum millia eodem temporis spatio cor ingredientur; unoque die, circiter centum nonaginta duo guttarum millia: quantum certè sanguinis vix in toto corpore reperitur. Qui itaque per aliquot dies febricitant, pulsumque crebriorem habent, &à cibo abstinent: unde obsecro sanguinem pro faciendis spiritibus mutuantur? Credis-ne, splenem cum omnibus mesaraicis venis sufficientem fomitem suppeditare? Fortassis autem vena cava per anastomoses (quas nullas unquam reperisti) auxiliatum venit. At quid interea de pulmonibus fiet: Haud mirum sanè, si, in tanta annonae caritate, famelici &anhelosa, velut ultimam animam trahant.