Latin
294
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 294
Unproofread scanNot analysed yet
Quid de aliis quoque partibus continget; quae spiritioso sanguine (qui jam solus superest) nutriri neque unt. Temerè profectò faciunt, ne dicam sceleratè, qui, in febribus ardentibus, magnam venosi sanguinis copiam phlebotomiâ adimunt, spirituumque (qui corpori consolando praesto esse poterant) materiam praeripiunt: nec minùs inconsultè prudens natuagit, dum largâ saepe haemorrhagiâ vitae thesaurum emungit: Mirumque fuerit, si aperto tali cadavere, quidquam sanguinis in venis reperiatur. Nihilominus haec ita à sapientissima natura instituta sunt, quia Parisano sic visum fuit. Sed unde digressa est, &c. Cor vitae non minùs author, quàm conservator est. Spiritus solùm fabricat, unde sensus, motus, caeteraeque actiones dependent. Cerebri causa factum non est, cùm nonnullis animalibus insit, quibus cerebrum denegatum est. Lienis usum, tantopere tibi comprobatum denuò rejicimus: est enim Idolum specus, ut cum Verulamio loquar, non autem naturae opus. De testibus, aliàs diximus, eos solummodo spermati dephlegmando inservire. Ideoque Eunuchi molles sunt &enerves, quia horum semen copioso nimis sero dilutum est; quare etiam orgasmo illo destituuntur, qui toti corpori masculam virtutem imprimit.