Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 30
Unproofread scanNot analysed yet
A Rteriae, inquit Harveus, appositissimè, in eum finem à natura constructae sunt, ut spiritum vitalem, sive cordis calorem, quo cuncta in animali vigent, vegetantur, florent. per universum corpus diducant. Quorsum igitur aeris frigidi accessus, quo calor ille, tantopere ad vitam necessarius, retundatur? Respondes, id fieri, Nè spiritus vitales à motu, &igneo cordis calore nimis efferveant. Itane verò in frigidis quoque &pituitosis constitutionibus, in quibus calor iste naturalis fere extinguitur? Namque in his etiam perpetua diastole, &systole. Aut quidni potiùs, pro egregia naturae providentia, in calidioribus animalibus cor languidiùs &rariùs pulsat, ut non opus sit accersitâ hâc aeris ventilatione? Et quid illud est, Spiritus a calore cordis fervescere? Credebam, (&de hac re postea dicetur amplius) spiritus vitales, &calorem cordis, unam eandemque rem esse. Quomodo igitur calor à motu fervet? Fortè eâ ratione, quâ febrem vulgò ineptè definiunt, esse calorem in corde accensum. Quomodo autem motus caloris causa dici possit, jam suprà docuimus.