Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 31
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de insito temperato calido ais: ego, ut liberè dicam quod sentio, quodque opinor, res est; nullum actu calorem in animali agnosco, qui non à vitae fonte, sive ejusdem corde promanet. 4 T verò sanguis calore hoc vitali destiAtutus, nutrire desinet. Quare hujus potissimùm cura habenda erat; nec debuit ab ingruente frigore obtundi. Ie tu leve incommodum graviore alio tollendum putâsti. Non videbatur verisimile, spiritus è corde, &aerem extrinsecus eâdem diastole attrahi posse: Tu tamen his superaddis sanguinem è splene, &aliunde, contrario itinere, eodem tempore properantem. Quomodo systole spiritus, per diastolem acceptos, porrò protrudat, fateor equidem me non intelligere. Arteria namque successivè non clauditur, sed integra simul. Quidni igitur spiritus in eadem contenti, aequè sursum ac deorsum moventur? Tuque etiam infrà, propulsionem hanc uni cordi attribuisti. Rem autem ita sese habere arbitror: In diastole.