Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. Audo animositatem tuam, quòd nè maximorum quidem virorum nudis authoritatibus standum putes. Nervi enim sunt sapientiae, nil temere credere. Quare nec Harveus à te reprehendi debuit, quòd neglectis veterum authoritatibus, sua dogmata asseruerit. Tecum quidem hac in re sentio, sanguinem scilicet non eundem prorsus in arteriis &venis contineri; licèt rationes à te allatas minùs probem. Nam reverà sanguis arteriosus venoso serosior est, quòd ille multum sui olei (ita loqui lubet) in corde amiserit.