Latin
DIGRESSIO I
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 32
Unproofread scanNot analysed yet
sanguis, unà cum spiritibus, aortam ingreditur; pergitque continuato ductu moveri, licèt systole intervenerit, quae non totam arteriam, sed minimam ejus partem duntaxat coarctat: adeò ut spirituoso sanguini, cujus moles minor quàm venosi est, satis spatii supersit. Pulsus enim arteriarum non est causa protrusionis sanguinis, sed à primo sanguinis in corde subsultu ipse pulsus excitatur. Ellatula haec tua distinctio, quantum ponDderis habeat, suprà vidimus. Mplicat quidem, aliquid in parte progigni, aut attrahi, &ibidem non esse. At verò, quae neutiquam gignuntur, ut fuligines, aut attrahuntur, ut aer; eadem quoque nec expelli posse, certissimum est. Et licèt oculus praesentiam aeris attestari nequeat, tactus tamen potest: uti suprà innotuit.