Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quia id ratio dictat, nec fieri potest, ut corpus continuum (quod tamen proximis verbis negas, licèt falsò, ut aliàs videbimus) diversis motibus cieatur. At quidi, obsecro, si successivè &alternatim motus ille instituatur? Imò verò, posito, quòd cor à facultate inhaerente moveatur, (quod fortassis Harveus admisit, nè se novis paradoxis, nec quidquam ad rem praesentem facientibus, involveret) id omnino necessarium est. Hoc enim modo, dum cor se contrahit, sanguinem in arteriam exprimit: unde haec dilatatur, quia impletur: nec systole &diastole cordis simul fiunt, sed alternatim. Quae nullo modo implicant; uti tu voluisti, quia aliter sanguinis è splene ingressus, spirituumque è corde egressus constare non poterant. Opinor tamen, ut dixi, utramque, cordis &arteriarum, diastolen, &systolen simul fieri: quia motus eorum produci arbitror, non ab insita aliqua facultate, ut vulgò creditur, sed ab ebulliente in corde sanguine, qui &ipsum cor, &aortae principium simul explicat, &dilatat. Debile tamen hoc fundamentum est, &validioribus arietibus opus, ad circulationis Anglicam turrim (ut vocas) demoliendam. Quam tu nunquam, credo, evertes; licèt iracundior Adriâ, è sinu Veneto meliore cum exercitu accesseris. BRterias sanguinem non exerpere, sed eundem A sub sponte, propriaque vi attrahere, ex oculata fide testaris: teque id ipsum ex pulli in qvo fabrica deprehendisse uis. Audiamus verò acumentuum. In ovo, inquis, priusquam cordis parenchyma procreatur arterias moveri cernimus. Est id verissimum: sed quid postea? Ergo arteriae sponte attrahunt, quia cor, sanguinem expulsurum, nullum adest. Quid audio?