Latin
Cap. 4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 35
Unproofread scanNot analysed yet
Vivitne pullus sine corde? Quid igitur est vesicula illa secundo die palpitans? Quin tu ipse, hoc ipso loco spermaticorum cordis staminum meministi. Vis autem, motum cordis non procedere tunc temporis à parenchymate, in quo facultas motrix (ceu intelligentia in propria sphaera) insideat. Quod nos satemur libentissimè: Et ut haec ratio vulgatum dogma jugulet adversus nos tamen ne hilum facit. Principium enim motus cordis statuimus intrinsecum, quod nequaquam ab ejus parenchymate dependeat. Sanguis quippe in cordis vesicula ebulliens, necessario in arterias elabitur. DIGRESbyGoogle