Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Ridiculum fortasse videbitur, quòd ego graviorem aquam ab aere leviore propelli asseram: verùm rem ipsam penitiùs intuenti, rationi, credo, videbitur prorsus consentaneum. Fatentur enim, aquam, in vitri tubo conclusam, ab aere in vitri globulo sive sphaerâ calefacto deprimi. Aut si minùs fateantur, calidiorem manum vitri hujus summitati imponant, &delabentis aquae veriorem causam adferant. Quaero itaque: si aer in vitro à calore dilatatus, substratam aquam detrudere potest, quidni similiter, imò potiore jure, aer extra vitrum locatus eandem aquam in subdita olla undiquaque premens, illam denuo (recedente calore, qui aerem in vitro primùm dilatabat) in dictum tubulum extrudere, &propellere possit? Quantus sit universi aeris impetus, turbines illi testantur, qui altè radicatas arbores, imò turres firmissimas saepe prosternunt. At inquies, etiamsi aer hoc pacto interdum obliquè saeviat, nulla tamen ejus naturaliter in inferiora vis est; cùm aer ipse levis sit, &suâ sponte sursum tendat. Suâ sponte? Nunquam.