Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 37
Unproofread scanNot analysed yet
Et quo precor internuntio, aqua sursum ascendens, aeris fugientis persentiscit abitum? quove sensu intelligit, vacuum rebus accessurum, nisi ipsa, relictis propriis laribus, in aeris recedentis locum ascendat? Aristoteles Anaxagoram deridet, Quòd mente, tanquam machinâ, utatur ad mundi generationem, eamque in dubiis causis aßignandis attrahat. Quidni autem potiùs levis aer non ascendit, nè vacuum contingat: quàm gravis aqua sursum meat, ut hoc idem praevertat? Reverâ elenchus est, non causae pro causâ: Nam quod illi sponte suâ moveri arbitrantur, proculdubiò ab alio aliquo in locum futurum aliàs vacuum propellitur. Exemplo sit, aqua è puteo haustro educta; vel suctu per tubum sublata; vel etiam (nam eodem haec redeunt) aqua in vitris illis diariis (quibus tempestatum vicissitudines notantur) cum frigore ascendens. Atque, ut de posteriori duntaxat exemplo, nunc passim obvio, loquar; clarè hinc praedicta veritas elucescit. Cuivis notum est, aerem in vitri hujus sphaera à radiis solaribus, aliove calore dilatatum, &fusiorem jam locum occupantem, deprimere subjectam aquam in ollam eo fine in machinae illius fundo collocatam: idque magis minusve, pro caloris intensione, aut remissione. Sin autem frigidior aura successerit, statim aqua sphaeram repetit, &aliquando ipsam ingreditur. Hujus rei causam vulgò vacui fugam esse aiunt, (recedente enim calore aer constringitur) quam ego externo aeri, aquam è dicta olla in vitrum adigenti, fidenter attribuo.