Latin
4
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 4
Unproofread scanNot analysed yet
ORNATISSIMO VIRO, D. GVILIELMO HARVEO, Regiae Majestatis Archiatro dignißimo, &Collegii Londinens. Anatomico celeberrimo. sthil unquam, praeclarissime Vir, inter mortales aequiore sorte distributum est; quàm de rebus, praesertim philosophicis. judicium: quo licet multi plurimùm destituantur, unusquisque tamen potiorem sibi partem obtigisse arbitratur. Hinc tot nubes pro Funone. Praecipuè autem illi sententiam suam mordicus tuentur, qui eandem à priscis sapientiae patribus ad nostrum usque seculum deductam norunt. Quasi verò sola antiquitas veritatis tessera sit; &effoetae mentes mortalium nequeant ultrà aliquid eximii parere. Quod de se Priapus apud Horatium: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum: Cùm faber incertus, scamnum, faceretne Priapum Maluit esse deum; deus inde ego. Hoc ipsum de multis in Philosophia &Medicina dogmatis verè dixerim: magni illa aestimantur, quia magnis viris, illorum fabris, sic visum fuit: &turpe ducitur, ea possessione suâ exuere velle, quae tot jam seculis imperii potita sunt. Ita primi ducunt sequentes; dum magis quaerunt homines, quid dicatur. quàm quid verum sit.