Latin
5
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 5
Unproofread scanNot analysed yet
Inde ista, pro susceptâ semel sententiâ, poene cruenta certamina: Frivola, inepta, ac putidae mentis commenta audiunt, quae huic flumini sese opposuerint: quinetiam digitus aliquando hac in re scenam agit, notatque transfugam. Quasi non liceat sapere sine plebiscito: aut quasi res agatur in foro, ubi voces; non autem in theatro philosophico, ubi argumenta pensitantur: usque adeò hodie, veteribus ulla in re adversari, piaculum habetur. Parum autem esset, si philosophorum vulgus solum erroris hujus affine esset, &non magni nominis viri quoque eâ dem culpâ tenerentur. Enimvero quis non miretur, Barthol. Eustachio, doctissimo viro, haec verba excidisse: Magis expedire, decereque putandum est, Galeno duce errare, quàm his illisve magistris hodie erudiri, ne dicam, cum iis vera sentire.