Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 43
Unproofread scanNot analysed yet
Reverâ purgatio sit ab irritatione &vellicatione vasorum, quâ humores copiosos &à sanguine secretos expellunt. Adeò ut purgatio dici meritò queat venarum vomitus. Quemadmodum enim, digito, vel plumulâ provocato aesophagi principio ventriculus, eidem continuus, evomit humores quos intra se complectitur; ita fimiliter &venae à medicamento irritatae, humores fluxioni idoneos rejiciunt. Non iverim tamen inficias, vim turbandi, &secernendi serum à sanguine, medicamento inesse. Quare sana corpora à purgationibus validioribus malè habent: &Hippocrates ad morborum praecautionem vomitoria semper exhibuit. Errorem autem hunc inde prognatum arbitror, quòd colores excretorum humoribus attribuerint, cùm medicamentis debuissent. Existimant enim, rhabarbarum, algen, &scammonium, purgare bilem: agaricum, turbith, colocynthidem &mechoacannam, pitu itam: schinam, &elleborum nigrum, melancholiam: cùm tamen illae tincturae ab ipsis medicamentorum coloribus proficiscantur. Quod vel inde apparet, quia eorundem medicamentorum salia (quae tamen sola purgant! tincturas ejusmodi non producunt, sed serosos duntaxat humores proliciunt. Ita deceptus doctiss. Heurnius, ab indito in nares tabaco, magnam flavae bilis copiam è capite sibi profluxisse arbitrabatur, cum fuerit ipsius tapaci tinctura.