Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 44
Unproofread scanNot analysed yet
Similis eorum est error, qui pro variis humoribus, diversos etiam ichores in corpore constituunt. Clariùs haec veritas patet in myrobalanis, quos pro diversis coloribus, diversos quoque humores educere aiunt. Ita flavi, &chepuli, cùm ex quorundam sententia idem fructus sint, &hoc tantùm differant, quòd flavi immaturi colligantur; flavos tamen bilem, chepulos pituitam purgare asserunt. Veriùs multò Erasistratus Non determinatum à determinato, sed omnes pareter humores ab omnibus medicamentis educi potavit: Nimirum quicunque aut copiâ, aut acredine, naturae molesti fuerint, factâ semel irritatione, &secretione, propelluntur. Nec tamen perinde est, quodnam catharticum in quo morbo exhibeas. Alia enim aliis operosiùs purgant, magisque corpus turbant. Neque omnia omnibus naturis aequaliter conveniunt: cùm nonnulli à certo aliquo, etiam miti, medicamento manifestè offendantur. Quaedam etiam, ob amarorem, ventriculi tonum corroborant, &pituitae detergendae magis idonea sunt: alia lubricant magis &leniunt, ut cassia, in calculo, quae veluti olei vicem supplet. Suntque etiam aliae differentiae. Attractionis L. 2. de mal ig. feb Heurnius meth. ad prax. c. 20. Append. ad ingres Tract. de medicam. purgant.