Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 54
Unproofread scanNot analysed yet
At superest etiamnum difficultas: explicatum enim oportuit, quomodo privatae partes sine villis attrahere possint, non possint autem publico muneri destinatae. Ecce tibi abundè authoritatum, quibus ego nunc ratiunculas aliquot attexam. Fibrae non possunt ullo modo promovere humores, nisi constrictione, venarum, quâ illos prorsum comprimant: aliter enim par difficultas extaret de fibris, atque nunc de venis. At verò quemadmodum eo pacto pars sanguinis superior sursum pellitur, ita inferior deprimeretur magis, fieretque motus in partes contrarias. Deinde, nutritionem quod attinet, similis in nobis fit attractio, qualis in plantis: at in istis fibrae non moventur. Ossa pariter nutriuntur sine fibris. Ut hic liberè dicam, quod sentio: prorsus cum Alchmeone Crotoniate sum; qui, teste Galeno, Nutrimentum ab animatis partibus, non aliter attrahi volebat, quàm humores à spongiis alliciuntur. Porrò, adeò violentum interdum sanguinis contingit profluvium, ut fibrarum lenti motus, merae fabulae sint.