Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 55
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, attractio ejusmodi sursum &deorsum, imò quoquoversum, nullo modo concipi potest: fortius enim attrahens, humores omnes ad sese arriperet; aut aequaliter trahentia eosdem in aequilibrio sisterent sine omni motu. Imò, quod est amplius, una eademque venae pars, etiam minima, eundem humorem attraheret simul &expelleret, dum trahit à parte inferiore, protruditque ad superiorem. Quae, fateor, adeò subtilia sunt, ut hebetis nostri intellectûs aciem prorsus fugiant. In his tenebris, Alzarius Crucius facem quidem aliquam praefert, sed obscuram nimis. Facultates, inquit, expultrix &retentrix, ita videntur à natura comparatae, ut sibi invicem famulentur, (Castoris &Pollucis instar) mutuasque praestent manus; quia dum expultrix operatur, cessat ab opere suo retentrix, continendi oblita: &dum haec officio fungitur, altera, ab insito munere vacans, ociatur. Bellum commentum! Quis porrò rationem brutis deneget, cùm vilissimis eorum partibus eandem tam strenuè assertam videat? Alii fortasse responslebunt, idque ex mente Galeni, attractionem hujusmodi fieri convenientiâ aliquâ qualitatum, quemadmodum ferrum à magnete trahitur. Id autem suprà explosum est. Et nunc addo; humores non posse hoc pacto attrahi: tractio enim ejusmodi (si quae esset) è longinquo, semper est imbecillis; at chylus è ventriculo ad ultimum corporis facilè dilabitur. Si dicant, id fieri consecutivè, ut quod venis proximis abundat, id à remotioribus attrahatur: regero, unumquodque attrahens sui tantùm causâ, ut attracto fruatur, attrahere; quare nec plus attrahere, quàm sibi soli ex usu sit.