Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quidni enim hic contingat, quod in gravida muliere usu venire, Pari sum Nobil. exalibi asseruit: Nimirum, Matrem puriore sanerc. de subguine ali, impuro &faeculento ad uterum, ceu clo til. lig. 118. acam, exploso, quo nutriatur foetus, tanquam ultimus ad mensum: Idque inde fieri ait. Quin nnumouodque membrum primo sibi consulit. Respondebunt, id consulto evenire, ne aliae partes suo demenso fraudentur. At illud est, mente &intellectu agere: quod Galenus explosit. Deinde, quod facultate attrahit, id sibi conducens &accommodum duntaxat attrahit: at venae noxios quoque, imò mortiferos humores (si adfuerint) ad se trahunt. Tandem, si arteriarum pulsus à facultate promanat, quâ arteriae attolluntur &subsidunt, ut spiritus &sanguinem promoveant: quidni etiam venae pari motu eosdem transferunt: Certè, Bartholomaeus Eustachius id ipDe renib. sum concedit. Satius est, inquit, arbitrari, ve nas tractoriae facultatis esse organa, quàm cum Erasistrato asserere, eas instar sacci vel utris cujusdam impleri, &quasi manes canales, aut aquaeductus materius suscipere. Quam opinionem ut tueatur, putat venas à facultate nutri. Ibid. toria moveri, verinde ac arteriae à facultate vitali moventur: licet motus venarum magis obscurus sit. Usque adeò juvat interdum quidlibet potius dicere, quàm vulgatam diu sententiam prodere. His ita praelibatis, quaeret à me aliquis: Denegatâ omni attractione, quo motu fertur sanguis ad cor? ubinam est propellens? Riolanus profectò ridiculam hujus rei cauiam commentus est: Partem, inquit, diaphragmatis nervosam cor suo cono tangit, non ut motum infundat diaphragmati, sed ut oppositum jecur succutiens, sanguinem in venam cavam refundat, cujus ascensum, in homine recto, suâ diverberatione facilitat.