Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui (nè quid aliud dicam) hac ratione, sangis potiùs in venam Portae praecipitaretur. Ego verò sic statuo: sanguinem ad cor eo motu ferri, quo oleum ad lampadem promovetur, scilicet, ad locum vacuum (ut supra dictum est, &infra dicetur fusiùs) à partibus ambientibus compressum: effluere autem in arterias, ab ebullitione, in corde, expulsum. Diu jam, vides, procellosum mare navigavimus, tempusque est velum vertere. Quare ad arenam redeuntes, dicimus: Harveum jure optimo statuere non posse arterias suâ sponte dilatari, ut sanguinem in se recipiant; sed potius, utrium instar, ab influente sanguine distendi. Exemplum Galeni quod attinet; prorsus cum Harveo censeo: partim, fieri non posse; partim etiam, pro Galeno nihil facere. Fieri, inquam, non potest, ut, sine ligaturâ, caveatur sanguinis eruptioni per vulnus: impeditus quippe sanguis arteriam dilatabit, &intra illam, calamumque sese inseret profluétque.