Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 59
Unproofread scanNot analysed yet
Licèt autem calamus immitti possit, &arteria ligari: (quod Harveus non negaverit) quinetiam, licèt arteria hoc pacto constricta ultra ligaturam non pulset; quid igitur? An propterea facultas pulsifica per tunicas arteriarum è corde emanat? (certè ipsis arteriis facultatem hanc non inesse, hoc ipso argumento evincitur: aliàs enim ultra ligaturam pulsarent.) At dicat nobis Galenus, qualisnam illa facultas sit? Nam si irradiatio solùm cordis fuerit, aut virtus quaedam innata, quae pulsum efficit, quid impedit, quò minùs illa sese per constrictas quoque tunicas transfundat? Sin fuerit spiritus, sive sanguis spirituosus, non video equidem, quomodo hic per illigatas etiam tunicas transmeare possit. Veram autem hujus pulsus causam arbitror, ipsius cordis primum impulsum: Nimirum sanguis in sinistro cordis ventriculo ebulliens, (ut postea explicabitur) sese in aortae ostium ingurgitat, unde dilatatur ipsius orificium, idemque motus ad extrema corporis perpetuatur: (quod nemini mirum videri debet qui motûs celeritatem in corporibus tensis &continuis non ignoraverit) postea, in systole suâ sponte subsidit. Erba Harvei sunt clarissima, quorum vim ut eluderes, perplexae sententiae nubeculam offudisti, quam suadeo pro Junone amplectaris. Quorsum autem, incisâ leviter arteriâ, tantum turbarum?