Latin
6
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem verecundiùs agunt, nihilque sibi ipsâ veritate antiquius profitentur; si tamen ab aliquo nostri aevi res nova adinventa fuerit, eademque demonstrationum robore probè munita videatur, parant tamen invidiae aculeos, eamque vel à veteribus jampridem indigitatam, vel malè, aut mutilè saltem ab auctore novo excogitatam atque illustratam clamitant. Id ipsum tibi, Harvee clarissimè in praesenti negotio contigit. Edidisti jamdudum de circuitu sanguinis libellum (sine cerussa dicam) verè aureum; quo Methodicae sectae fundamenta confirmâsti, &Dogmaticae novam facem praetulisti. Mirabantur Medici, tam insignem veritatem tam diu in Democriti puteo delituisse. Quapropter meritò tua fama passim celebrata est, Quodque cinis paucis, hoc tibi vita dedit. Verùm ne integra, dum viveres esset haec gloria, reperti sunt aliqui, qui (sive ut ruinis tuis laudem quaererent, vel sententiae olim à se propalatae, quam haec tua sanguinis circulatio jugulabat, vitam denuò restituerent) eandem labefactare aggressi sunt. Et cùm rationes legitimo Marte expugnare non possent, famam tamen, per insidias quasi, suggillârunt. Aiunt, rem eandem ab aliis, Columbo scil: &Hofmanno, priùs excogitatam: quae tamen, nisi fallor, illis nunquam in mentem venit, licè de sanguinis per pulmones transitu vera scripserint. Inter alios verò sententiae tuae adversarios Aemilius Parisanus in arenam prodiit: cujus liber cùm mihi primùm in manus venisset, coepi diligenter expendere, an, quae ab illo prolata essent, sententiam tuam funditus, uti prae se ferunt, everterent. Reperi autem, nihil minus factum esse; sed longo verborum ambitu antiquam fabulam denuo protractam in proscenium.