Latin
DIGRESSIO III
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 85
Unproofread scanNot analysed yet
6 Vir in Oeneade, apud Hippocratem, plurimùm emaciatus, cùm ab alimentis non restauraretur, sed indies contabesceret magis; venâ sectâ in utrâque manu, sanguineque educto donec exsanguis redderetur, hoc solo remedio perfectè liberatus est, cùm omnia incassum antea tentata fuissent: quod proculdubio non contigisset, si sanguis alimentum partibus suppeditaret. Nempe, chyli duplex praecipuè fluxio est: altera instaurandis partibus per succum nutritium; efficiendis spiritibus altera sub specie sanguinis. Harum unâ praepollente, altera languescit. Ultimò, si sanguis nutriret; pinguis, &glutinosus sanguis ei muneri accommodatissimus esset: serum enim appositionem prohibet, ac propterea ulcera ichorosa non solidantur. Talis autem sanguis in venis reperitur, cùm arteriosus dilutior sit, &fero praegnans. At verò sanguis ad habitum corporis per arterias fluit, indeque rursum per venas remeat.