Latin
DIGRESSIO III
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quod argumentum, licè adversus te (circuitum sanguinis negantem) nihil ponderis habeat: habebit tamen fortè aliquid apud eos, quibus de circulationis hujus veritate persuasum est. Quo autem motu, succus ille nutritius feratur, res dictu omninò ardua, &alterius loci est, in eam accuratiùs inquirere. Id nunc dicam solùm, specimen hujus rei in ovo conspici posse: ubi pullus nutritur ex albumine, quod est succus noster alibilis: spiritus autem fit è vitello, qui est sanguinis rudimentum. His tu fortè, inter alia, objicies, Foetum in utero, sanguine solo nutriri; &editum jam lacte ali, quod est sanguis dealbatus. Verùm ego utrumque pernego; &contrarium suo loco evincam. Quicquid autem hujus fuerit, problematicè haec à me obiter disputata sunt: &ut falsa sint, circulationis tamen veritas neutiquam labefactatur. Ulmones non moventur à diaphragmate, sed attolluntur ab ingrediente sanguine è dextro cordis ventriculo. Fatemur quidem, dextrum cordis sinum pulmonum gratiâ fabricatum esse.