Latin
ANATOMICA
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 91
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd profectò Harveus, &Londinenses Medici haud aegrè tulerint, utpote quibus Ἐρμῆς κοινός, &per quos cuilibet, in obscuris rebus, quicquid libuerit statuendi potestas conceditur. Quamobrem, spero, nec Parisanus molestè feret, si obscuri nominis Juvenis tam praeclaro sei obstrigillem: Et si quando liberiùs aliquid à me dictum fuerit, id à juvenili fervore profectum arbitrabitur. Ut dicendorum ratio faciliùs constet, placuit hoc loco brevem cordis &originis animalium σκιαγραφίαν instituere: ut plurima, quae aliàs distrahenda erant, ad hanc, ceu normam aliquam, referantur.