Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 92
Unproofread scanNot analysed yet
DIGRESSIO IV. QUI ad vulgaria elementa (namque hinc mihi ducendum est exordium) rerum virtutes, &productiones referunt; nae illi plurimis difficultatibus implicantur. Praeterquam enim, quòd multa (ipsis quoque fatentibus) ab aliis, quàm receptis vulgò elementorum qualitatibus, proficiscantur; non video, quomodo usitata naturae opera ad illorum virtutes reduci possint; aut quo apparitore, contraria elementa ad mixti alicujus compositionem convocentur. Unde igitur. inquies, rerum generatio, &perpetuitas, si non ab elementis? Fateor equidem, terram, &aquam (aer namque, ut diximus, earum duntaxat effluvium videtur: ignis verò à sole &astris provenit) matrices esse terum naturalium, in quibus, ceu uteris, diversa specierum gignendarum semina, sive spiritus delitescant; quorum virtutes potissimùm in salibus nidulantur. Celebre est ad hanc rem dictum illud Aristotelis: Generantur in terra, humoreque ammalia, &plantae; quoniam humor in terra, spiritus in humore, calor animalis in universo est: ita ut quodam modo plena sint animae omnia. Virtutes hasce in mundi exordio Creator illis impertiit, ut perpetuo circuitu res creatae perennarent. Fit enim in universo, quod quotidie in distillationibus chymicis usu venire solet: ubi post insipidam aquam, (quam phlegma vocant) spiritus exhalat, qui interdum nubis specie, aliquando clarus vas excipiens implet; &tandem, factâ aliquandiu morâ, in subjectum humorem depluit.