Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 98
Unproofread scanNot analysed yet
Bulla ista seminea (si conjecturae locus est) ibi collocatur, ubi vitellus à pediculo abrumpitur: in eamque spiritus saepe dictus, à temperato calore excitatus, fermenti instar intumescit, ac ebullit, ampliorque factus, aliorum spirituum instar, exitum quaerit, facitque, dum visciditatem circumfluam in arteriarum stamina diducit, simulque venas efformat, per quas nova materia, ad vitale hoc balsamum perpetuandum, affluat. Particulatim verò dicere, quomodo singula miro illo ordine peragantur, ἀρασία ἡμᾶς λαμβάνει, ut cum Platone loquar: malimque ignorantiam hic confiteri, quàm ad Colcodeam aliquam Avicennae confugere. Audioque Scaligerum dicentem: Quandam humanae sapientiae partem Exerc. 307 esse, quaedam aequo animo nescire velle; &ve o 29. ram sapientiam, nolle nimium sapere. In memoriam simul venit dictum illud Galeni: Quo L. 15. de pacto haec fiant, si scrutaberis, convinceris te vipar. c. t. non intelligere, neque tuam imbecillitatem, neque Opificis tui potentiam. Materia haec à matre in foetu, à vitello autem in ovo accersita, cùm ad vesiculam appulit, videtur medium spiritum ibidem hospitantem tranare, ut virtutem illam vitalem induat: nam licè sanguinem utrinque rubicundum, &singulis vesiculae ictibus explosum viderim, ipsa tamen vesicula albicabat. Spiritus iste in vesicula sive corde, à calore foventis vel incubantis excitatus, leniter ebullit; tandemque plusculum effervescens, flammam concipit; quae tum primùm emicat, cùm pulmones suo munere funguntur. Opinio haec, quia proculdubio monstrosa quàm plurimis videbitur, rationum momentis, idque haud paucis, fulcienda est. Oportet enim, inquit Hippocrates, ad opiniones fortiter inhaerentes, multa argumenta adducere, si quis velit auditorem à priore sententia abducere, &convertere, ut suis verbis fidem habeat. Quare id agam, ut primùm, fieri posse quod dictum est, ostendam: deinde etiam, adductis authoritatibus &rationibus variis, id ita factum esse comprobem.