Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 99
Unproofread scanNot analysed yet
Burgravius ait. Sanguinem apto vase conclusum, debitoque calore fotum, concipere flammam, vitae necisque indicem. Cujus authoritatem si aspernatus fueris, saltem non negabis, saepe evenire, ut è subterraneis locis flammae subitò prorumpant, ubi antea nullae conspiciebantur. Unde autem ignes illi, flammaeque oriantur. nisi operâ spirituum mineralium, nunquam dixeris. Nam quòd aliqui hic ignes subterraneos fingunt, citra rationem fit, cùm sine aere libero ignis nuspiam ardeat. Similiter aliquando contingit, ut foenum, sive linum humidum, arcto loco compressum, fumum primò, deinde flammam eructet. Lac (ut postea evincam) nihil est aliud, quàm chylus è ventriculo in mammas delatus: adeò ut praemansus cibus sit, cum potu dilutus, quo tenellus embryo nutriatur. Atqui ex lacte, ut II. testatur Scaliger, Spiritus educi potest qui ine. Exerc. 87. briet. Et crediderim ego inflammabilem esse, instar vini. Certè triticum plus aquae vitae Brosse desive spiritus ardentis in se continet, quàm unat. plant. vae.