Latin
1.1 to 1.3
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
CUM multum intersit humani generis, ne pereat illa, quae viri eruditione, et sapientiâ praestantes monumentis prodiderunt: tum in historia hoc imprimis locum habet. Nam, ut universae interciderent literae, doctrinaque omnis ipsis ex hominum mentibus deleretur: non propterea posteritas semper fraudaretur pulcherrimâ eorum cognitione, quae ad rationis disciplinam, vel rerum naturam, vel morum scientiam pertinerent. Quippe superesset nihilominus miranda mundi compages, et mortalium societas, et utriusque contemplator animus hominis; qui, ex rebus sese in vitâ offerentibus, sensim deveniret ad notitiam artium, et scientiarum, quas magistri veteres tradiderunt. Longe vero aliter cum historia est comparatum. Nam si omnis ea semel obliteraretur: non magis humanâ instaurari posset industriâ, quam studio cujusquam redire nunc ipsa scit hominis vita. Quare suus licet honos constare semper Socraticis debet chartis: praecipue tamen vota ejusmodi fieri convenit, ut, qui res gestas literis signarunt, aeternum vigeant, floreantque. Iccirco arbitrabar, non male a me iri publico consultum, si hoc tempore ad illustrandam historiam animum appellerem. Et hactenus quidem in eo praecipue opera consumta est mea; ut non modo tractarem de Historicis, Graecis pariter, ac Latinis: sed praeterea res gestas digererem omnis aevi. At quia nondum ea ad umbilicum perduxi: libellum hunc De natura historiae, et ejus scribendae praeceptis, in antecessum dare visum fuit. Quamvis enim, ut verissime Plinius ait, historia quoquo modo scripta delectat: tamen, quia non tam voluptate omnia metiri decet, quam publicis commodis: neque exiguo emolumento contenti esse possumus, ubi frui datur ingenti: profecto nec diffiteri illud licebit, plurimum referre, utrum negligenter tractentur res gestae, an eaedem cum fide optimâ, tum prudenter, ornateque memorentur. Nec temere ame factum puto, quod minutum hoc emittere sum ausus sub praestantissimi nominis tui auspiciis. Cui enim haec a me offerri aequius erat, quam illi, qui et studia haec, et me ipsum amaret, et aberrantem in viam reducere non minus vellet, quam posset? Nam quamvis aetatem universam, quod minime te fugit, in honestarum artium studiis exegi: non tamen sum ita Suffenus, ut ignorem, haec ipsa, quae commentabar de via ac ratione scribendae historiae, multo ab iis melius intelligi, qui juxta mecum evolverunt scriptores veteres, et aliquanto id majori, quam ego, judicio egere; partim ob eximias animi dotes, quibus ab iis longissime vincor; partim quia rerum civilium (quod in legendâ condendâque historiâ praecipue conducit) longe sunt peritiores; utpote in Rep.