Latin
1.4 to 1.6
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
semper versati, et ita versati, ut ipsi etiam res egregias in ea gesserint. At cui laudes istas justius deferamus, quam eximio nomini tuo? Postquam enim, vernanti aetate, quemadmodum antiquâ ac nobili domo tuâ, et praecellenti ingenio, dignum erat, multijugâ eruditione, praecipue autem aequi justique scientiâ, et doctrina civili, pectus imbuisses: fieri haut aliter poterat, quin princeps, ac cordatissima Bataviae civitas, cui vitalem hanc auram debes, excelsas animi tui dotes statim perspiceret, ac vix adolescentiâ egressum idoneum censeret, cujus oraculum consultum iret in obscuris involutisque Reip. ac civium rebus. Nec hujus eam poenituisse judicii unquam, luculente illud docet, quod annis triginta, et quod excurrit, usque adeo feliciter usa sit consiliis tuis. Neque Urbe in patria duntaxat sese exeruit splendor iste virtutis tuae: sed in amplissimis quoque illustrium Ordinum consessibus: quoties nempe inclytae civitatis nomine in augusto hoc loco de pace, bello, induciis, foederibus, aliisque negotiis maximis, decerni oporteret. Ingenii vero, prudentiae, ac fidei tuae hunc fiuctum retulisti, quod oculos omnium conjectos in te vidimus: neque quicquam tam arduum creditum est, quod non recte tibi committi posse videretur. Itaque et in supremi Consilii Senatores es adlectus: et foederatae Belgicae Ordinibus, Patriae Patribus, praecipue es delectus, qui de rebus gravissimis legationes tot obires. Nam semel iterumque sublimis hic honos obtigit ad magnum magnae Britanniae regem, Jacobum I. cui tantopere placuisti, ut te virtutis ergo dignitate equestri decoraret. Iterum amplissima legatione functus es ad potentissimum Daniae, et Norwegiae regem, Christianum IV. Atque (ut de magnifica opera tua, praepotentium Belgicae Ordinum auspiciis suscepta, ad illustrissimos Cliviae duces, nihil nunc dicam) quid splendidius hac ipsa legatione ad serenissimam Venetorum Rempublicam? invictissimam illam, ac beatissimam, et, si formam spectes imperii bene constituti, nihilo inferiorem veterum ulla. Cujus grande ac mansurum decus celebrarem hoc loco non invitus: sed periculum extimesco, ne, ut nubes Solis radios intercipit, ita ego, ob infantiam meam, subducam facilius, quam addam lucem. Itaque laudibus ejus non insisto: nec magis tuis, illustrissime Legate, quas melius posteris annales Belgici loquentur. Mihi satis sit, devotissimo pectore gratulari eximium hunc honorem virtuti tuae. Cujus, animi mei, quem tibi penitus obstrinxisti beneficiis tuis, libellum hunc obsidem mitto. Multum vero gaudeo, quod ille in ea potissimum deventurus est loca, ubi literas et literatos pretio suo aestimare sciant viri nobilissimi, et praestantissimi: quos inter honoris caussâ nomino Illustrissimum et Amplissimum Dominicum Molinum, virum majorum meritis inclytum, sed magis virtute suâ: