Latin
1.1.1 to 1.1.3
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Historices et historiae discrimen. Verum historiae …adsertur, adversus Servium et Isidorum. De Platonis, et Varronis originibus judicium. Historia triplex. Historiae appellatio tributa etiam doctrinae de rebus universalibus, atque adeo exquisitae philosophiae. Historia …quid sit, et quam late se extendat. Historiae justae, annalium, et diurnorum actorum discrimen. Quadruplex veterum opinio de propria historiae notione. Patricii error. Appuleio lux. Cicero resellitur, itemque Cornificius. Cur historice paucis solum agat de annalibus scribendis. QUEMADMODUM antiqui fores suas exornare solent, aut aliquo e gentium Diis, aut corvo, aut vulture, aliove antipagmento: ita hodie quoque non immerito in usu est, ut illecebrâ aliquâ in operis ingressu allectent lectorem ad perspectanda ulteriora. Mihi tamen id nunc curae futurum non est; verum hanc historicae facultatis tractationem auspicabor a simplicissimis, maximeque in vulgus notis. Certe nihil magis extra controversiam poni debet, quam historicen differre ab historiâ, quâ ratione distinguitur poetica a poesi. Nam utraque disponit praecepta; illa ad conficiendam historiam, haec ad poesin. Atque id ipsum historicae nomen indicat, quod ab historiâ est: unde et verbum …:non contra: quod Servius et Isidorus putarunt. At historia ipsa, ut recte Simplicius in primum de anima scripsit, ita dicta est …,quod est scire, cognoscere. Nempe ejusdem originis sunt …,unde …. Plato quidem in Cratylo deducit …:quod nempe fluentem et quasi fugientem antiquitatem sistat, tanquam stator quidam Iupiter. Sed docti haud ignorant, quid de Platonis Cratylo sit statuendum; quemadmodum et de Varronis originibus, qui saepe in suis de L. L. libris prudens sciens fallit, falliturque. Quod si historice, ut dicebamus, ad scribendam historiam viam munit: cum multifariam historiae vox accipiatur, illud inprimis est videndum, quod historiae genus intelligendum sit. Nam …:ut philosophus inquit. Hoc ut commodius fiat, explicandum est, circa quas res historia versetur. Sed paucis id nunc faciemus, quia infra se proprius offeret de hoc agendi locus.