Latin
1.1.4 to 1.1.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.1.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Rerum aliae sunt universales, aliae singulares. Priores bifariam considerantur: vel pinguiori Minervâ, cum solum quid sit exponitur: vel accurate, cum occultiores rei caussas adducimus. Res vero singulares vel a Deo sunt, et naturâ; ut deliquium solis, terraemotus, inundationes prodigia, aliaque istiusmodi: vel sunt a voluntate humanâ; quales sunt, tum actiones, uti res gestae; tum opera, ut structurae, automata, alia: vel denique ab utrâque caussâ proveniunt; ut regiones, urbes, horti, similiaque. Pro rebus adeo diversis, et dispari considerandi modo, historia dividitur in …,quae universalium est; …,quae circa singularia versatur: et …,quae de utrisque tractat. Historiae ejus, quae vel sola universalia, vel saltem non sola singularia exponit, exemplum nobis praebet Theophrastus, qui opus suum inscripsit, historiam plantarum: item Plinius, cujus est historia mundi; et Aristoteles ipse, cum lectissimo, at paucis nimium nostro seculo lecto, operi nomen fecit, historiae animalium. Sed et Philosophus idem, cap. 1. lib. 1. de animâ, …vocat animae historiam: …profecto, si respiciamus originem nominis, quam ante adducebamus. …,ut Simplicius inquit. At …,si sequamur communiorem vocabuli usum; juxta quem magis caeteris, quos dixi, tractatibus accommodata est historiae appellatio, in quibus pleraque omnia velut in historiis referuntur, non demonstrantur. Sane Plinius lib. x. historiae Naturalis cap. III, Nobis, inquit, propositum est, naturas rerum manifestas indicare, non causas judicare dubias. Haec igitur caussa est, cur opus suum Historiam inscripserit. At minus ea appellatur. At minus convenit tribus Aristorelis de animâ libris, cum sint …,nec solum …afferant, sed et …. Nos, cum historicen dicebamus viam sternere ad historiam, …seu narrativam intelleximus. De quâ ita Plutarchus libro de Homero, …. Justinus quoque Martyr libro quaest. et respons. ad Orthodoxos, resp. LX: …. Et Theo in Progymnasmatis, …. Item Isidorus lib. 1. Orig. cap. XL: Historia est narratio rei gestae, per quam ea, quae in praeterito facta sunt, dignoscuntur. Quamquam hae quidem descriptiones non satis sint accuratae, ut postea patebit.