Latin
1.10.4.1 to 1.10.4.3
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.10.4.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
fatendum plane est, non injuria suspectam esse prope omnium eorum fidem, qui res ab iis gestas scribendas suscipiunt, quibus vel ob summa merita, vel aliis de caussis, obnoxii sunt. Iccirco Lucianus jure ralem sibi optat historicum, qui sit …. Quales profecto non fuerunt monachi, atque alii, Ecclesiasticis muniis vacantes. Qui certamina Imperatorum et Paparum superioribus seculis descripsere. Quippe, ut de anathematis metu nihil dicam, juramento erant devincti Pontifici Romano. Sane quibus conditionibus pallium dare soleat Pontifex Romanus, docebit formula juramenti, quae est apud Albertum abbatem Studensem ad annum M CLXXVII. Atque hinc Pius 11 colligebat in disceptatione adversus Dietherum Archiepiscopum Moguntinum, etiam vera in Papam dicere, esse contra Episcopale juramentum: quemadmodum in paralipomenis abbatis Urspergenfis legere est. Imprimis vero gratiae suspicionem injicere solet, siquem ex historia facere encomium videamus: quo de inferius pluribus agemus, cum ad locum de historici judicio erit deventum. Nunc contenti erimus illud dixisse, nec facile nos falsum dicturos, nec verum dissimulaturos, dum nobis ob oculos semper ponamus judicium posteritatis de scriptis nostris. Qua de re pulcra imprimis est admonitio illa Luciani, paullo antequam librum suum claudat: …. In universum autem illud memineris, (saepius autem idem dico) et non ad praesens solum tempus respiciens scribas, ut ii, qui nunc sunt, te laudent, et honoribus afficiant, sed in omne aevum intentus, illis potius, qui in posterum victuri sunt, historiam componas, atque ab illis mercedem scriptionis deposcas, ut dicatur et de te aliquando, Ille vero vir liber fuit, et ad dicendum fiduciâ plenus: nihil heic neque adulatorium, neque servile: sed veritas in omnibus servatur. Atque hoc siquis modeste sapiat, ante omnes praesentium spes merito ponat, quae breves adeo ac momentaneae sunt. Nobile vero hoc praeceptum illustrat idem Lucianus pulcherrimo exemplo Sostrati, Gnidii architecti, qui, cum Pharum exstruxisset, unum e septem orbis miraculis, interius quidem in saxis nomen suum insculpsit; calci vero exterius illitae inscripsit nomen Ptolomaei, qui tum regnabat. Nempe prospiciebat, brevi fore, ut literae, quae in calce conspiciebantur, evanescerent; interior vero titulus appareret, duraretque quamdiu turris ea esset. Subjungit deinde Lucianus ista, quibus libellum suum obsignat: …. Oportet igitur et historiam eodem modo componi, cum veritate magis in futuram spem, quam cum adulatione ad gratiam et dulcedinem iis, qui eam in praesentia nunc laudent. Atque haec tibi regula et amussis historiae justae.