Latin
1.10.4.4 to 1.10.4.5
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.10.4.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ quidem siqui examinando ac perpendendo utentur, beneres habet, et commodum haec a nobis scripta sunt: si minus; volutatum est in Cranio dolium. Interea prudentia hac opus, ne libertate nimiâ periculum nobis creantes, Remp. privemus bono et utili cive. Ut sicut si sub tyranno vivamus. Exemplo sit Cremutius Cordus: Qui cum laudasset Brutum, ac Cassium dixisset ultimum Romanorum: etsi accurata se oratione defendisset, mori tamen a Tiberio jussus est, ut est apud Dionem: libros quoque comburi Patres mandarunt, ut testis est Tacitus. Suetonius item refert, ut Domitianus necârit Junium Rusticum, quod laudâsset Paetum Thraseam, et Helvidium Priscum, eosque vocasset sanctissimos viros. Quam rem etiam, sed paullo aliter, narrat Tacitus in Julii Agricolae vita. Idem Domitianus sustulit Hermogenem Tarsensem, propter quasdam in historia figuras. Quamobrem videndum, sub quo principe scribamus: ne sero paeniteat, quando stultae libertatis poenas demus. Non quasi omnes eos improbemus, qui veritatis caussa a tyrannis exitium tulere: sed quia saepe satius sit, illa, quae laedere malum principem possint, premere eo superstite, melioraque tempora exspectare: vel haeredibus nostris eorum editionem committere. Nec bene interim de se ipsis merentur tyranni, qui ita in ingenia saeviunt. Exemplo sit Tiberius: in cujus gratiam cremari historiam Cremutii jusserat Senatus. Sed occultata illa, posteaque edita, ac tanto avidius lecta. Quo magis (ut Taciti verba adscribam) socordiam eorum admirari libet, qui praesenti potentiam credunt, extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra punitis ingeniis crescit auctoritas. Neque aliud externi reges, aut qui eâdem saevitiâ usi sunt, nisi dedecus sibi, et illis gloriam peperere. Porro de Tyrannis malisque Principibus quam difficile historia scribatur, refert Spartianus in Pescennio Nigro ad Diocletianum Augustum: Rarum atque difficile est, ut quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in literas; atque ideo[?] vix omnia de his plene in monumentis, atque annalibus habentur. Primum enim, quae magna sunt, in eorum honorem (horrorem recte emendant) a scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur: postremo non magna diligentia in eorum genere, ac vita requiritur, cum satis sit audaciam eorum, et bellum, in quo victi fuerint, ac poenam, proferre.