Latin
1.15.6 to 1.15.8
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.15.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
aut corum, quae similiter aute Antiochi adventum Aetoli ad bellum contra Romanos? Hoc vero dicere, hominum est, qui nunquam cogitarunt, quid discriminis sit, et quantum inter se distent, principium, caussae, et praetextus: quorum duo posteriora praecedunt rem universam: principium postremum est eorum, quae diximus. Ego principia cujusque rei esse statuo, conatus primos, et eorum effectiones, quae fuerint decreta: caussas vero, quae judicia et deliberationes rerum antecedunt. cogitationes dico, effectus animorum, et ratiocinationes, quae de iis suscipiuntar: per quas ad decernendum aliquid et suscipiendum venimus. Quod dico, clarius fiet ex sequentibus. Nam quae verae caussae fuerint, undeque sit natum bellum contra Persas, quivis facile intelligat. Prima earum est, Graecorum, qui cum Xenophonte erant, reditus e superioris Asiae satrapiis: cum quidem totam Asiam, hostium suorum sedem, pertranseuntibus ipsis, nemo repertus est barbarorum, qui prodire contra, et se eis opponere auderet. Altera caussa est Agesilai, Lacedaemoniorum regis, transitus in Asiam: quando ille, nemine invento, cui satis animi aut virium esset ad prohibenda sua incepta, in medio conatu, propter tumultus in Graecia exortos, nullo edito operaepretio, coactus est redire. Ex his cum de ignavia et socordiae Persarum conjecturam fecisset Philippus, suam et Macedonum peritiam rei militaris non ignorans: cum etiam ob oculos sibi posuisset magnitudinem ac decus praemiorum, quae eo bello consecuturus esset: simul ac Graecorum omnium consentientem benevolentiam sibi conciliâsset: confestim eo praetextu utens, quasi Graecorum injurias a Persis acceptas omni studio ultum iret, impetum sumsit, ac consilium iniit gerendi belli, omniaque ad tantum inceptum necessaria apparare caepit. Quamobrem belli contra Persas caussae quidem censeri debent, quas primo loco posuimus: praetextus vero, quem secundo: principium autem Alexandri trajectio in Asiam. Sic etiam ejus, quod inter Antiochum et Romanos fuit, palam est, caussam debere statui indignationem Aetolorum. nam hi a Romanis spreti multis modis, ut quidem ipsis videbatur, circa exitum belli contra Philippum, non solum Antiochum acciverunt, ut ante dicebamus: sed etiam prae ira illo tempore concepta, quidvis facere ac pati sustinuerunt. at praetextus existimandus est liberatio Graecorum: ad quam Aetoli, singulas urbes cum Antiocho obeuntes, omnes vocabant. principium vero fuit Antiochi ad Demetriadem cum classe appulsus. Haec Polybius. quae et lucem majorem capiunt ex iis, quae deinceps subdit de caussis belli Punici secundi.