Latin
1.15.9 to 1.15.12
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.15.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Nec satis est, caussas rei proximas exponamus: sed saepe adscendendum ad antiquiora tempora, unde caetera, tanquam a fonte, fluxerunt. Observat hoc Sallustius in Jugurthâ: ubi, ut Micipsae consilia clarius paterent, a bello Numantino ea repetit. Similiter egit in Catilina. Scio, propterea reprehendi a multis, quasi ambitiose fecerit, dum, de Catilinâ dicturus, poetarum more historiam auspicatur a primis Vrbis initiis. Sed nobilem historicum egregie tuetur Julius Scaliger in suis de re Poetica libris . Atque idem antea in Actio suo fecerat Jovianus. Huc autem redit utriusque defensio, debuisse Sallustium exponere prius, quo pacto urbs creverit, et quomodo paullatim ab antiquis moribus desciverit: ut ita ostenderet, corruptis Urbis moribus factum esse, ut Catilina de conjuratione ista cogitaret, et multos eâ in civ itate inveniret, qui sceleris hujus participes esse vellent. Ut vero consilia melius intelligantur, utile est, non unius solum partis, sed adversae etiam, rationes exponi. Multum enim lucis ea res historiae adfert. Ita videmus, ab eodem Sallustio in Catilina, et Caesarem, et Catonem, diversa plane suadentes, induci. Ac Herodotus quoque refert, cujusmodi oratione Otanes suaserit popularem statum, Megabysus commendârit imperium optimatium, Darius vero hortatus sit ad unius dominatum. Caeterum consilia, ac caussae eorum, satis intelligi non possunt, nisi sciamus, quae sit Reip. forma, et quae leges; item quae vires ejus, qui bellici apparatus; quo ingenio, quibus moribus sit belli dux. Ac propterea haec etiam ab historico debent exponi. Unde est, quod Sallustius describit mores Catilinae, et Senatus principum: quod item Livius tantâ curâ nobis Hannibalis ingenium, institutionem, moresque depingat. Quaerat non injuriâ aliquis, quid fieri debeat, si res gesta sciatur, caussa ignoretur. Scio, sic interdum usu venire: sed tum circumferendus animus per omnia illa, quae ad personae naturam, et rei circumstantias pertinent. Nam inde illud saltem cognoscemus, quibus aliquem fuisse impulsum credibile sit. Eas igitur suspiciones nostras exponemus: non sic tamen, ut incerta adseramus pro certis: sed contenti erimus dicere, videri haec vel ista in caussa fuisse, cur aliquis isthoc in animum induceret. Vel etiam, non satis de caussa constare, dicemus, aut quibus autoribus aliquid factum sit. Exemplo sit Livii hoc lib. XXX: Annibal, si integer, quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Id utrum sua sponte fecerit, an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Atque haec de consiliis, et caussis.