Latin
1.16.1 to 1.16.7
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.16.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
De historia unius imperii. Quinque in ea res spectari oportere, et, quae in singulis considerari debeant, ostensum. Vrbis, et imperii initium, differre. Similiter non eundem semper urbis esse finem, atque imperii. Vt Graecorum res paullatim ad summum honoris fastigium pervenerint, ac sensim retro ierint. Quibus modis a Graecis dicatur historia universalis, et quo pacto scribi ea debeat. EGimus de historia rei gestae unius: sequitur historia unius imperii. Quae Dionysio Halicarn. lib. VII dicitur …. Nec enim ita solum vocatur, quae unius est regionis, sed etiam quae unius est civitatis, aut loci. Haec quomodo scribi debeat, magna ex parte cognoscitur ex iis, quae diximus de ratione rei unius gestae. Nam constat historia imperii ex multis partibus, quales descripsimus. Ut si res Graecorum narrandae sint, describi oportet bellum non unum; sed et Marathonium, et Salaminium, et alia, in quibus ea observanda sunt, quae antea diximus. Sed praeterea opus est, ut imperium consideremusuniverse, quatenus singulae partes inter se nexum habent, et …sive corpus quoddam conficiunt. Partes istae, quas spectari convenit, sunt quinque, ortus imperii, incrementum, status, declinatio, et finis: quae Graecis, …. Distinguere vero oportet inter initium urbis, et imperii. Raro enim initium idem est amborum, quia tum demum imperium habere urbs dicitur, quando sui est juris ac potestatis: ut quando habet potestatem propriis auspiciis bellum gerendi. Itaque priusquam de initio imperii agamus, de urbis initio dicendum: ubi videndum, et a quo, et qua de caussa urbs sit condita. De priori interest scire, num a principe populi exstructa sit; an pluribus, qui potestate fuerint aequales. Nam pro isto variare etiam imperii ratio solet: quae vel unius est potestas, vel paucorum, vel populi universi. De altero in considerationem venit, quae commoda spectarint, qui urbem exstruxere.