Latin
1.16.8 to 1.16.11
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.16.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ea vero respiciunt partim acquisitionem, partim conservationem illorum, quae utilia sunt ad hanc vitam. In acquisitione spectamus, tum quid domi nascatur, ubi consideramus agros fertiles, fluvios piscosos, et similia: tum quid aliunde commode importetur, si domi minus proveniat. Quantopere autem requiratur agri fertilitas, eo quod populus frequens sine copia cibi vitam tueri non posset, cognoscere est ex historia nobili de Dinocrate, sive ut vocatur in inscriptione antiquae Democrate architecto, pollicente se Athon montem ita efformaturum, ut haberet figuram regis Alexandri; ac manus laeva amplecteretur amplissimae civitatis moenia; dextera autem pateram, quae flumina ejus montis et exciperet, inque mare effunderet. Cujus consilium non alia de caussa rejecit Alexander, quam quia conspiceret, ut si colonia eo deduceretur, judicium suum improbaretur, quia esset civitas sine agris et eorum fructibus. Quare Dinocratem quidem secum retinuit: sed opera ejus usus est in urbe condenda Alexandria, loco magis idoneo, seu ea quae agricultura, seu quae mercatura praeberet, spectarentur: quippe juxta Nilum ac mare. Vide Vitruvium praefat. lib. 11. In conservatione videmus, num vel loci naturâ, vel hominum vi custodire ac tueri nos nostraque possimus ad versus pericula: ut inundationem, vim hostilem, atque alia. Horum in condenda, et retinenda urbe ratio haberi solet. Uti fecit Arsaces, primus Parthorum rex, cum Daram, sive Dasam, vel Darieum conderet. Quemadmodum his verbis docet Justinus lib. XLI: Revocato, inquit, Seleuco novis motibus in Asiam, dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat, urbem quoque nomine Daram in monte Zapaortenon condit: cujus loci ea conditio est, ut neque munitius quicquam esse, neque amoenius possit: ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat; et soli circumjacentis tanta ubertas est, ut propriis opibus expleatur: jam fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia irrigetur, et venationum voluptatibus exornetur. Sane qui in exstruendo non attendunt ad ista, imprudentes sunt: timidi autem, qui, periculo postea cognito, sedes meliores quaerere non audent.