Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XVI.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.16.19
Unproofread scanNot analysed yet
Proximum erat, ut traderemus, quomodo historia omnis aevi ab origine mundi usque ad nostra tempora scribi debeat. Item quae non omnis quidem est aevi, attamen orbis est universi, vel nobilissimorum orbis imperiorum: ut cum narrandum, quae annis aliquot, vel etiam seculis, per orbem universum, vel gentes maxime celebres, contigerunt. Polybio vocatur …. Dionysio Halicarnass. lib. V. est …. cui opponitur …,quae uni est loco adstricta. Quomodo vero …scribi debeat, cognoscere est ex iis, quae hactenus de unius rei gestae, atque unius imperii historia diximus. Nam ut ex multis unius rei gestae historiis conflatur historia imperii totius: ita ex multis universi imperii historiis componitur historia universalis. Quicquid vero peculiaris hîc artificii est, id ad dispositionem pertinet: de quâ dicemus suo loco. Quodsi quis scire etiam volet, quanta hujus …utilitas sit; videat, quae fuse initio bibliothecae suae disserit Diodorus Siculus.