Latin
1.16.12 to 1.16.18
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.16.12-18
Unproofread scanNot analysed yet
Est et cum urbes in extero solo conduntur, ut regionem muniant. Hujus generis coloniae Romanorum esse solent. Refert etiam scire, num homines sponte urbem condiderint: an aliunde expulsi. Quomodo Teucer exul condidit in Cypro Salamina. Interdum quoque urbes partim ab indigenis, partim ab exteris conduntur. Ita Lavinium a Latinis indigenis, et Troianis advenis fuit exstructum. Atque haec de urbis initio. De quo et quaedam non aspernanda habet Machiavellus Disput. de Repub. lib. I. cap. I. Postilla referemus, ut urbs paullatim indepta sit imperium: atque id partim opibus publicis ac privatis, quo refer reditus, et vectigalia, ac victum civium: partim legibus, prudentiâque eorum qui imperarent: ut qui non amari minus, quam metui vellent: partim etiam fortitudine, ac disciplina militari. Hinc exponemus, ut iisdem artibus ad summum potentiae atque honoris fastigium pervenerit. Nam quibus imperium comparatur, iisdem retinetur, atque augetur. Excipit ista declinatio imperii. Caussae vero, cur labefactetur, esse solent, vel luxuries, et alia civium vitia, vel seditiones, vel nimia externi principis potentia. Atque haec etiam exitio imperio sunt. Est vero, cum intereat vel fame, et pestilentiâ, vel incendio, aut diluvio, vel terraemotu, quo integrae saepe civitates sunt absorptae. Porro interdum fit, ut urbis idem sit finis, atque imperii, ut accidit Troianis, et Carthaginensibus. item Hierosolymis a Tito devictis. Interdum urbs manet, non imperium, ut Hierosolymis captis a Pompeio. Interdum urbs deleta, imperium mansit, sed alio translatum. Quod contigit Jesolo, Heracleae, et Medauco veteri, Italiae civitatibus. Nam post earum ruinam imperium translatum fuit Rivaltum. Atque haec, quae de imperii unius historia diximus, plenius exponit Patricius dialogo VI de historiâ. Multum vero iis lucis accesserit ex Graecorum imperio. Nam nihil memorabile egerunt a Troianis temporibus, usque ad bellum, quod adversus Darium, et Xerxem gessere. Marathoniâ vero et Salaminiâ pugnâ ad summam pervenere potentiam. Mox dissidium inter Athenienses, et Lacedaemonios, conflavit bellum Peloponnesiacum, quod vires eorum ita distraxit, atque attrivit, ut Philippus, Macedoniae rex, occasione eâ utendum sibi ratus, Graecorum invaserit imperium. Huic successit filius Alexander, qui Persiam, aliaque orientis regna, paterno imperio adjecit. Eo defuncto, praefecti exercitus imperium inter se divisere. Sed mutuis dissensionibus et bellis, cum illorum, tum eorum qui istis successere, et Graecia, et quaecunque Alexandri virtute parta erant, Romanorum in potestatem venerunt. Haec quae breviter nos diximus, paucis item, sed paullo tamen fusius, etiam Zosimus narrat initio libri primi. Ubi et observat, ut Romanorum res creverint, posteaque declinarint. Atque haec de historia particulari, sive, ut Polybius vocat, ….