Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XVIII.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.18.19
Unproofread scanNot analysed yet
unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Hactenus Livius, graphice omnino, et oratorium plane in modum: adeo ut vel rigidum aliquem Zenona, vel Catonem, possint commovere: iis vero, quibus mollior animus, vel lacrimas excutere valeant. Sed orationem hujusmodi …locum in historia non habere, nisi in atroci aliqua, ac publica calamitate: satis ex iis liquet, quae antea diximus.