Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XIX.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
De sententiis ostensum, quales in historia habeant locum, et quomodo, et quatenus usurpandae: ac Liviusne eâ parte potius imitandus, an Sallustius. AD judicium historicum, de quo proxime egimus, etiam pertinent …sive sententiae. Nam iis utitur historicus, quando judicium suum explanat: sive id fiat, ut ratio eorum adferatur, quae dicta sunt; sive ut epiphonematis loco fungantur. Sententias vero appello, non eas tantum, quibus exponitur, quid in vita fieri debeat; sed etiam quid fiat: quomodo et Cornisicius usurpat in Rhetoricis ad Herenn. Conveniunt autem historiae non quaevis sententiae, sed graves et severae: quales non sunt, quae elegantes quidem sunt, sed humiles. Etiamsi vero aliunde promantur: tamen ita ab historico debent adferri, ut domi natae, non foris arcessitae, videantur. Etiam Petronii illud haut temere negligendum: Curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intecto vestibus colore niteant. Nempe jam Petronii aevo, et oratores, et historici, ita eas affectabant, ut condensatione earum laboraret oratio. Damnat id quoque Fabius lib. IX. cap V. Lumina praecipue in clausulis posita sententias vocamus. Quae minus crebra apud antiquos nostris temporibus modo carent. Antiquos igitur, ut Fabius hoc loco monet, imitabitur, non orator tantum, sed etiam historicus noster: ne forte audire cogatur illud B. Hieronymi ad Pammachium, More puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. Quamquam nec antiquorum omnes unam viam institerunt. Frequens enim earum usus est Thucydidi, Polybio, ac Sallustio: parcus admodum Dionysio, et Caesari. Mediam vero viam Livius tenet. Hicne vero, an ille, vel iste, sequendus sit nobis, praecepto tradi nequit: imo nec omnia omnes possumus, ac propterea suo se quisque pede metiri, ac genium suum sequi debet. Interim etiam considerare oportet, utrum commentarios, an justam, et legitimam historiam scribamus: in illis vix sententiis opus: in hac magis requiruntur: non sic tamen, ut Sallustium potius sequi necesse habeamus, quam Livium. Nam sententiosum illud scribendi genus plus quidem prodest, et afficit, imprimis viros graves, ac prudentes: sed non propterea ita scribere cogimur, cum id non sit de historiae natura: quod negare non possumus, dummodo historiam consideremus …. …Eoqueue, ut dixi, spectandum cuique, quid humeri ferre valeant, et quo naturâ trahatur. Atque haec de sententiis, et universe de judicio dicta sunto.