Latin
1.18.6 to 1.18.8
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.18.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ista clare etiam refellunt Franciscum Patricium, qui dialogo X. hanc historiae legem facit, ut tantum res gestas narret; non item, vel caussas rerum scrutetur, vel judicium suum interponat. Nempe quia hoc philosophi esse putet, non historici munus. Itaque ne Polybium quidem perstringere veretur, quod subinde, rebus narratis, philosophi instar de iis disserat. Sed nobis potior est Polybii auctoritas, praesertim quae ratione adeo v alidâ sit subnixa. Est enim historia, ut non semel dictum, philosophia exemplis constans. Haec philosophiae, et historiae affinitas, ac conjunctio, facit, ut philosopho praecepta sua liceat historicorum exemplis illustrare: et vicissim historicus possit facta quaedam ad philosophorum praecepta expendere. Loquor vero de historiâ justâ. Neque enim in commentariis ista exigi debent. Longeque minus …. Ubi satis est, capita rerum gestarum referri, et temporibus suis accommodari. Interea agnoscimus, interdum usu venire, ut etiam in justa ac legitima historia judicio satius sit supersedere. Ut si singula non satis sint nobis explorata. Nam pendet judicium ab omnibus circumstantiis, quarum vel una si ignoretur, judicare de re minime possumus. Quod etiam Ulpiani judicium est l. injuriam, v. §idem. ff. de injuriis. In rebus vero minime incertis plane judicium apponemus: sed quasi obiter, atque ut plurimum paucis. Qua in re exemplo esse possit Sallustius. Nam cum improba Catilinae consilia, omnemque conjurationis apparatum, luculente narrâsset: judicium suum his verbis apponit: Eâ tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile visum est. cui cum ad occasum ab ortu Solis omnia domita armis parerent; domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, affluerent: fuere tamen cives, qui seque, et remp. obstinatis animis perditum irent. Namque, duobus Senati decretis, ex tanta multitudine, neque praemio inductus conjurationem patefecerat, neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat. Tanta vis morbi, atque uti tabes, plerosque civium animos invaserat. Et in Jugurtha, cum captum a Mario montem saxeum mediocri castello, ubi regis erant thesauri, retulisset, addit: Sic Forte correcta Marii temeritas gloriam ex culpa invenit. Similiter Livius ,cum narrâsset eruptionem ad Nolam a Marcello factam: Ingens, inquit, eo die res, ac nescio, an maxima illo bello gesta sit. Non vinci enim ab Annibale vincentibus difficilius fuit, quam postea vincere.