Latin
1.18.9 to 1.18.10
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.18.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe etiam ex pedit, judicium apponamus, non ut nostri unius, sed tanquam sapientium commune. Pondus enim ea res addit orationi. Exemplo esto Livius ,cum explicaret desidiam Annibalici exercitus ad Capuam: Majus, ait, id peccatum ducis apud peritos artium militarium habetur, quam quod non ex Cannensi acie protenus ad urbem Romam duxisset exereitum. Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit: hic error vires ademisse ad vincendum. Caeterum ad judicium melius ferendum plurimum valet, si etiam, ut Ciceronis utar verbis, explicentur hominum ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui famâ ac nomine excellant, de cujusquo vita ac natura. Praecipit idem Dionysius Halic. lib. V. cum ait; …(H. Stephanus legit …,vel …)…. hoc est; Inprimis existimo convenire iis, qui historias scribunt, ut non modo exponant res ab insignibus Imperatoribus in militiâ gestas, et siquid praeclarum, ac reip. administrationi salutare, invenerunt: sed insuper, ut vitas eorum, num moderati ac temperantes, morumque patriorum atque institionum observantes fuerint, ostendant. Itaque et in historia locum habent laudes, quas quisque meritus est. Sunt enim pars judicii; quod inter praecipuas est historiae virtutes. Solum videndum, ne in laudationibus istis negligamus …,quorum imprimis se …,idem Dionysins in prooemio ait. Negligitur vero utrumque, si vel probos vituperemus, vel improbos laudemus. Neutrum historico convenit: qui neque cum Xenophonte Cyrum, regem justitiâ minime commendabilem, optimi ac justissimi princip is statuet exemplar: neque cum Marone univiram ac castissimam Didonem depinget, ut parum pudicam. Et tamen, si alterutro peccandum est, levius delinquit, qui virum malum celebrat ab egregiis virtutibus: quam qui probis vitia falso affingit. Nam posterius qui facit, alienam laedit existimationem: at non alterius violat famam, qui falso praedicat alicujus virtutes. Nisi forte certamen fuerit probo cum improbo. Tum enim laudatio improbi in praejudicium ejus verget, qui ei in vita fuerit adversatus. Altera etiam caussa accedit: quia probi hominis argumentum esse solet, omnia in meliorem partem interpretari. Nam quisque alios ex sese metiri solet: unde fit, ut qui probis ipse moribus est, idem alios similes esse facile in animum inducat: improbus vero, etiam dum res in incerto est, esse alios improbos existimet, eoque omnia rapiat in deteriorem partem.